라틴어 문장 검색

"Iamque eo ad omnes iniurias exposito ac supinato, introvocata Charite masculis animis impetuque diro fremens invadit ac supersistit sicarium:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:75)
Res ipsa mihi poscere videtur ut huius quoque servitii mei disciplinam exponam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:1)
et hora consueta velut balneas petituri, clausis ex more foribus, per quandam modicam cavernam rimantur me passim expositis epulis inhaerentem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:6)
Iamque ab ipso exordio crudelissimae mulieris cunctis atrocitatibus diligenter expositis, repente mentis nubilo turbine correpta semihiantes adhuc compressit labias, et attritu dentium longo stridore reddito, ante ipsos praesidis pedes exanimis corruit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:6)
manifeste non exponam;
(ARCHIPOETA, II14)
ut tyrannis comitis exponatur ipsi,
(ARCHIPOETA, V93)
dum ventis exposita corpora latronum
(ARCHIPOETA, IX115)
Omni itaque mala doctrina a malis doctoribus malis auditoribus elucubratim exposita et condicta, nocte adveniente atque suppetenti, et impunitate promissa, latrunculi duo armati in ecclesia concluserunt, adventum abbatis praestolantes.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:1)
Huius igitur rei pro tua caritate expositis causis certum me facias obsecraverim.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:11)
Verum tamen ne illi qui ante nos tam manifesta inperitae multitudinis crimina vel permiserunt vel prohibere non ausi sunt, aliqua a nobis affici contumelia viderentur, exposui eis, qua necessitate ista in ecclesia viderentur exorta.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 9:1)
Si enim brevissimam epistulam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolithum direxisti, exultanti alacritate descripsimus et, quibus poteramus, magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti quid de illo perniciosissimo dogmate vel quid contra de gratia dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias, quanta nos putas ista tua prolixiora scripta vel exultatione legisse vel cura, ut legantur, quibus valuimus, aliis obtulisse atque adhuc, quibus valemus, offerre!
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:8)
Capita rerum quae cuique commentario insunt, exposuimus hic universa, ut iam statim declaretur quid quo in libro quaeri invenirique possit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 25:1)
superque ea quaestione expositae diversae sententiae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 1:2)
Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et haec ego, inquit, super irascendo sentio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 4:1)
versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION