라틴어 문장 검색

praestantissimis auctoribus placet alia in rhetorice esse, quae probationem desiderent, alia quae non desiderent, cum quibus ipse consentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 67:1)
si iure occisum reus dicit, translata probationis necessitate idem a reo fiat, et sit eius intentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 96:7)
Hermagoras statum vocat, per quem subiecta res intelligatur et ad quem probationes etiam partium referantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 104:2)
prooemium, narratio, probatio, refutatio, peroratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 289:3)
quarum priores duae probationi succedunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 289:5)
quam ergo ridiculum est, quaestionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis vocari?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 291:4)
tamen nec iis adsentior, qui detrahunt refutationem tanquam probationi subiectam, ut Aristoteles;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 293:1)
quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 7:3)
nam is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 44:1)
quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 57:2)
Sed in ipsis etiam probationibus multa funguntur prooemii vice, ut facit Cicero pro Cluentio dicturus contra censores, pro Murena, cum se Servio excusat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 84:1)
peribit enim prima pars expositionis, si iudex narrari nondum sciet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 87:2)
si vero longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad ipsam praeparandus erit iudex, ut Cicero saepius, sed et hoc loco fecit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 88:2)
Non enim solam volunt esse illam negotii, de quo apud iudices quaeritur, expositionem, sed personae, ut M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis facundus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 91:2)
adiiciunt expositionem et praeteritorum esse temporum, quae est frequentissima, et praesentium, qualis est Ciceronis de discursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus, et , quae solis dari potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 92:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION