라틴어 문장 검색

Urgebantur enim rebelles, aliis trucidatis, aliis terrore disiectis, quorum pars spem vitae cassis precibus usurpando multiplicatis ictibus caedebantur, postque deletos omnes in receptum canentibus lituis, nostri quoque licet rari videbantur exanimes, quos impetus conculcaverat vehemens, aut furori resistentes hostili, lateraque nudantes intecta, ordo fatalis absumpsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 15:1)
Bezabden oppidum, a tribus legionibus defensum, Sapor expugnat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장1)
Pasti enim ex his quidam templorum spoliis et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum sublati divitiarum ingentium nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper assuefacti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 3:1)
Inter Aegyptias alites, quarum varietas nullo comprehendi numero potest, ibis sacra est et amabilis, et innocua ideo, quod nidulis suis ad cibum suggerens ova serpentum, efficit ut rarescant mortiferae pestes absumptae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 25:1)
Inde si stipitem quisquam fixerit rectum, vel hominem aut arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen, Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam, dicitur evenire, ubi per nonaginta dies umbrae nostris in contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas vocant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 31:2)
Et licet accidentium varietatem sollicita mente praecipiens, multiplicatos expeditionis apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam tamen ubique dividens, imperiique sui memoriam, magnitudine operum gestiens propagare, ambitiosum quondam apud Hierosolymam templum, quod post multa et interneciva certamina, obsidente Vespasiano, posteaque Tito, aegre est expugnatum, instaurare sumptibus cogitabat immodicis, negotiumque maturandum Alypio dederat Antiochensi qui olim Britannias curaverat pro praefectis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 2:1)
Plures absumptae sunt maioribus nostris aetates, ut interirent radicitus quae vexabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 20:1)
Qua per duces Veri Caesaris (ut ante rettulimus), expugnata, avulsum sedibus simulacrum Apollinis, perlatumque Romam, in aede Apollinis Palatini deorum antistites collocarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 24:1)
Exin dierum quattuor itinere levi peracto vespera incedente, cum expeditis mille impositis navibus, Lucillianus comes imperatu principis mittitur Anathan munimentum expugnaturus, quod (ut pleraque alia) circumluitur fluentis Euphratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 6:1)
Equites vero cum iumentis armati, clementiores gurgites fluminis obliquati transnarunt, pars flumine absumpta interierunt, alia multitudine subita petiti telorum hostilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 8:1)
Oppidum Maiozamalcha expugnatum a Romanis atque excisum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장1)
Tandem nudata, reseratis aditibus multis, lapsura invaditur civitas, et sine sexus discrimine vel aetatis, quicquid impetus repperit, potestas iratorum absumpsit, alii exitii imminentis timore, cum hinc ignis inde mucrones urgerent, ultimum flentes, e muris acti sua sponte praecipites, membrisque omnibus infirmati, vitam morte funestiorem paulisper, dum caederentur egerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 25:1)
Munitissimum situ et opere castellum expugnant Romani ac incendunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장1)
Hic et Nabdates vivus exustus est, quem extractum cum octoginta e latebris expugnatae docui civitatis, eo quod inter exordia obsidii coepti, clam pollicitus prodere, dimicavit acerrime, adeptusque veniam insperatam, ad id proruperat insolentiae, ut laceraret omnibus probris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 4:1)
Et multis ultro citroque dictitatis, cum reverti debere per loca qua venimus, plebs vociferaretur imprudens, resistebat intentius princeps, multis cum eo id nequaquam fieri posse monstrantibus, per effusam planitiem pabulo absumpto et frugibus, vicorumque reliquiis exustorum inopia squalentibus ultima:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION