라틴어 문장 검색

tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo, quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 14 5:2)
quod superest, quamquam mihi non est dubium quin, cum antea nostra causa, nunc iam etiam tuae constantiae gratia mansurus sis in eadem ista liberalitate, tamen abs te vehementer etiam atque etiam peto ut ea, quae initio ostendisti, deinceps fecisti, ad exitum augeri et cumulari per te velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 41 2:1)
tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia comparant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 1:3)
nihil enim iam adquirebatur, cumulata erant officia vitae, cum fortuna bella restabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:6)
neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:2)
et si omne beatum est, cui nihil deest, et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque virtutis est proprium, certe omnes virtutis compotes beati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 39:2)
Addatur vero alicubi inter polum & aequatorem materia nova in formam montis cumulata, & haec, perpetuo conatu recedendi a centro sui motus, turbabit motum Globi, facietq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 74:27)
mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:3)
Est enim ita comparatum ut antiquiora beneficia subvertas, nisi illa posterioribus cumules.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:2)
Quae mihi recordanti est quidem iucundum, quod me cum apud alios tum apud te tantis laudibus cumulat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 8:1)
Non fere quisquam in senatu fuit, qui non me complecteretur exoscularetur certatimque laude cumularet, quod intermissum iam diu morem in publicum consulendi susceptis propriis simultatibus reduxissem;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 21:1)
tantam mihi post consulatum reverentiam praestat, et publicae necessitudinis pignera privatis cumulat officiis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 26 1:3)
Meum gaudium, domine, meamque gratulationem filii honore cumulabis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 3:2)
at chorus aequalis, cumulatis flore canistris,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권310)
nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum, verum etiam volucres animae sumus inque ferinas possumus ire domos pecudumque in corpora condi, corpora, quae possunt animas habuisse parentum aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION