라틴어 문장 검색

eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum quidem operum fundamenta non exsuperaturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 564:1)
tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniquitatem loci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 706:3)
omnes Tarquinios superbia exsuperat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 136:2)
namque Gallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, velut nova rursus exoriente acie integrum militem adversus victorem hostem ciebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 240:1)
equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum velle, sed - bona venia tua dixerim - si possim, etiam exsuperare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 650:2)
utrum intra saltus castra Romani haberent, an iam omnes angustiae exsuperatae, et in aequa loca pervenissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 214:2)
Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 649)
Ergo in quibus corporibus cum exsuperat e principiis calor, tunc interficit dissolvitque cetera fervore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장19)
haec autem intorta replicataque se attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem, circa rostrum et capitis tempus dextrum item supra caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장31)
Quoniam in his determinandis supposui quod particulae Fluidi per vim suam Elasticam quam maxime a Globo reflectantur, & particularum sic reflexarum impetus in Globum duplo major sit quam si non reflecterentur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION