라틴어 문장 검색

ubi immensae moles terrae, aedificiorum, et similium, subvertuntur, et in altum jaciuntur, a pusilla quantitate pulveris pyrii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:2)
Itaque aquam aut liquorem libenter imbibunt, et aerem exterminant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:8)
Quoad fabulas vero, illae omnino sunt exterminandae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:8)
Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis.
(불가타 성경, 집회서, 11장36)
pauper locutus est, et dicunt: " Quis est hic? " et, si offenderit, insuper subvertent illum.
(불가타 성경, 집회서, 13장29)
Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: " Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur ".
(불가타 성경, 요나서, 3장4)
" Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ".
(불가타 성경, 나훔서, 2장14)
et residua regna et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt et in potestatem redegerunt;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장11)
Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장73)
Hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 3:1)
quinquiplicari prorsus magistratus, subverti leges, quae sua spatia exercendae candidatorum industriae quaerendisque aut potiundis honoribus statuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장11)
Tum exuto iustitio reditum ad munia, et Drusus Illyricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis et crebro questu, quod vagus interim per amoena Asiae atque Achaiae adroganti et subdola mora scelerum probationes subverteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 7장1)
ceterum multitudo periclitantium gliscebat, cum omnis domus delatorum interpretationibus subverteretur, utque antehac flagitiis ita tunc legibus laborabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 25장3)
neque aliud gliscentis discordiae remedium quam si unus alterve maxime prompti subverterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 17장8)
subverterent potius iura quam custodes eorum amoverent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION