라틴어 문장 검색

quos Corbulo immissis Hiberis vastavit hostilemque audaciam externo sanguine ultus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장6)
et feminae in furorem turbatae adesse exitium canebant, externosque fremitus in curia eorum auditos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장2)
postquam vero nationes in familiis habemus, quibus diversi ritus, externa sacra aut nulla sunt, conluviem istam non nisi metu coercueris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장8)
quin et dissimulandis rerum externarum curis Nero frumentum plebis vetustate corruptum in Tiberim iecit quo securitatem annonae sustentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장2)
at nunc colimus externos et adulamur, et quo modo ad nutum alicuius grates, ita promptius accusatio decernitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장3)
scilicet externae superbiae sueto non inerat notitia nostri apud quos vis imperii valet, inania tramittuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 31장3)
voli- tabantque per fora, per domos, rura quoque et proxima municipiorum pedites equitesque, permixti Germanis, quibus fidebat princeps quasi externis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장2)
corpus non igni abolitum, ut Romanus mos, sed regum externorum consuetudine differtum odoribus conditur tumuloque Iuliorum infertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장4)
Etiam si bella externa et obitas pro re publica mortis tanta casuum similitudine memorarem, meque ipsum satias cepisset aliorumque taedium expectarem, quamvis honestos civium exitus, tristis tamen et continuos aspernantium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 16장1)
tempus damnationi delectum, quo Tiridates accipiendo Armeniae regno adventabat, ut ad externa rumoribus intestinum scelus obscuraretur, an ut magnitudinem imperatoriam caede insignium virorum quasi regio facinore ostentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 23장3)
Marcomanis Quadisque usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus (iam et externos patiuntur), sed vis et potentia regibus ex auctoritate Romana.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 42장 2:1)
trina bella civilia, plura externa ac plerumque permixta:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장3)
cuncta illic externa et hostilia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장9)
Conversis ad civile bellum animis externa sine cura habebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장1)
Sed vulgus et magnitudine nimia communium curarum expers populus sentire paulatim belli mala, conversa in militum usum omni pecunia, intentis alimentorum pretiis, quae motu Vindicis haud perinde plebem attriverant, secura tum urbe et provinciali bello, quod inter legiones Galliasque velut externum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION