라틴어 문장 검색

ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque universo senatu perstaret in incepto immitis animus, tum pater M. Fabius quando quidem inquit, apud te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati valet nec preces, quae saepe hostem mitigavere, quae deorum iras placant, tribunos plebis appello et provoco ad populum eumque tibi,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 464:1)
cum diu anceps fuisset certamen et Saguntinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi, Poenus, quia non vicisset, pro victo esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 85:1)
hunc natura et moribus inmitem ferumque insuper dux ipse efferavit pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 59:1)
ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic immitem et implacabilem eius viri animum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 546:1)
aii dicere exturbandos Aetolos et libertatem, cum restitui videretur interceptam, repetendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 435:2)
Palinvrvs Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi atque istam exturbes ex animo aegritudinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 15)
Immo exturbavit omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 590)
Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae exturbo oculos atque dentes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2323)
ibo huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum, postquam exturbavit hic nos ex nostris aedibus.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4310)
cunctos exturba aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 393)
is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 3152)

SEARCH

MENU NAVIGATION