라틴어 문장 검색

ubi oleae in oleastrum insitae non fuerint, etiam si incendio conflagrarint, exustae a trunco reviviscent et caesae reverti possunt atque ima similes revirescere terra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3123)
omnis autem purgatio aut per aquam fit aut per ignem aut per aerem, sicut et in sexto ait "aliae panduntur in- anes suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 38916)
Nec enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est, unde tibi reddam quod accepi - sic omnis fetus repressus est exustus- que siti flos veteris ubertatis exaruit - nec ex conditis, qui iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui paene solis patuit, obstructus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:3)
Tum Cotta Primum quidque videamus inquit et si id est primum, quod inter omnis nisi admodum impios convenit, mihi quidem ex animo exuri non potest, esse deos, id tamen ipsum, quod mihi persuasum est auctoritate maiorum, cur ita sit nihil tu me doces.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 7:1)
ut enim si aurum cui, quod esset multifariam defossum, commonstrare vellem, satis esse deberet, si signa et notas ostenderem locorum, quibus cognitis ipse sibi foderet et id quod vellet parvo labore, nullo errore, inveniret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 174:2)
Cotem autem illam et novaculam defossam in comitio supraque inpositum puteal accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 50:1)
respondit coniector thensaurum defossum esse sub lecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 199:2)
cotem autem illam et novaculam defossam in comitio supraque impositum puteal accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 50:1)
respondit coniector thesaurum defossum esse sub lecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 199:2)
gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorare sese nolebat et ad populum confugerat, primum Gallos equites immisit in populum (coniecti enim lapides sunt in eum, cum abriperetur Fadius), deinde abstractum defodit in ludo et vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 3:3)
nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 2:2)
quae salamandra supercilia tua exussit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:28)
nec enim minor ira rebellat pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas, Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi muneribusque meis irascor.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:4)
Condit avarus opes defossumque invenit aurum.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:5)
Nunc inquit omnes unus exurit lacus Cogitque miseras arida sede emori.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae ad solem.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION