라틴어 문장 검색

Quam sane, cum componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer - improbum enim ac paene furiosum -, sed tamen imitarer et sequerer, quantum aut diversitas ingeniorum maximi et minimi, aut causae dissimilitudo pateretur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 5:1)
Magno mihi seu ratio haec seu facilitas stetit, sed fuit tanti.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 8:1)
unum facilitas manumittendi - videor enim non omnino immaturos perdidisse, quos iam liberos perdidi -, alterum quod permitto servis quoque quasi testamenta facere, eaque ut legitima custodio.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 1:3)
praeterea in litteris veteres aemulatur exprimit reddit, Propertium in primis, a quo genus ducit, vera suboles eoque simillima illi in quo ille praecipuus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 1:3)
Nam si ea facilitate proxima acceperis qua priora, laus potius speranda quam venia obsecranda est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 2:4)
"prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis pendere iussum praeminente ligno, ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis ambire tanti gloriam Magistri exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis, quo spectet imum stipitem cerebro."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.6)
Inepta lenitas Patris et facilitas prava.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 368)
Re ipsa repperi Facilitate nihil esse homini melius neque clementia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 47)
Quorum aemulari exoptat negligentiam Potius, quam istorum obscuram diligentiam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act prologue, scene 013)
An mei patris festivitatem et facilitatem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 850)
verum, Sostrata, Male docet te mea facilitas multa.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 188)
Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem, Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 211)
Pindarum quisquis studet aemulari, Iulle, ceratis ope Daedalea nititur pennis vitreo daturus nomina ponto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 21)
amicorum studia beneflciis et officiis et vetustate et facilitate ac iucunditate naturae parta esse oportet.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 6:2)
sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 110:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION