라틴어 문장 검색

unum facilitas manumittendi - videor enim non omnino immaturos perdidisse, quos iam liberos perdidi -, alterum quod permitto servis quoque quasi testamenta facere, eaque ut legitima custodio.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 1:3)
Nam si ea facilitate proxima acceperis qua priora, laus potius speranda quam venia obsecranda est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 2:4)
Venustas ea, quae in Oriente una habetur carissimarum vocum ut divina consonantia exprimatur atque exemplum etiam transformati hominum generis, ubique conspicitur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:8)
quis enim sapiens dubitaverat illas mortali de stirpe satas vixisse, et easdem laude venustatis claras in amoribus usque ad famae excidium formae nituisse decore?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권89)
felix qui indultis potuit mediocriter uti muneribus parcumque modum servare fruendi, quem locuples mundi species et amoena venustas et nitidis fallens circumflua copia rebus non capit, ut puerum, nec inepto addicit amori, qui sub adumbrata dulcedine triste venenum deprendit latitare boni mendacis operto, sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque principio rerum, Christus cum conderet orbem, vidit enim Deus esse bonum velut ipse Moyses historicus mundi nascentis testificatus
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 188)
discissa trahuntur serta venustatis collique ac verticis aurum solvitur, et gemmas Discordia dissona turbat, non piget adtritis pedibus per acuta frutecta ire voluptatem, quoniam vis maior acerbam conpellit tolerare fugam;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1118)
Inepta lenitas Patris et facilitas prava.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 368)
Re ipsa repperi Facilitate nihil esse homini melius neque clementia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 47)
An mei patris festivitatem et facilitatem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 850)
verum, Sostrata, Male docet te mea facilitas multa.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 188)
Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem, Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 211)
Quis me est fortunatior, venustatisque adeo plenior?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 432)
Antiquamque adeo tuam venustatem obtines, Ut voluptati obitus, sermo, adventus tuus, quocunque adveneris, Semper siet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 458)
amicorum studia beneflciis et officiis et vetustate et facilitate ac iucunditate naturae parta esse oportet.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 6:2)
praeterea secundum aliam aetatis illius facilitatem velut simplicius docentes sequuntur nec quae iam egerint metiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 412:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION