라틴어 문장 검색

quare in exemplum bene dicendi facundissimum quemque proponet sibi ad , vero formandis quam honestissima praecepta rectissimamque ad virtutem viam deliget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 79:2)
ideoque in omnibus gentibus alius alio facundior habetur et eloquendo dulcis magis (quod si non eveniret, omnes pares essent);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 210:2)
Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere uelint, abunde illis facundam et compositam orationem fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장45)
facundus, callidus et amicitia facilis, ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis, multarum rerum ac maxime pecuniae largitor.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장6)
Si utique vis verborum ambiguitates diducere, I hoc nos doce, beatum non eum esse, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum, cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mutabilia calcantem, qui neminem videt, cum quo se conmutatum velit, qui hominem ea sola parte aestimat, qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges conponitur, sic vivit, quomodo illa praescripsit, cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua vis movet, nulla perturbat, quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:1)
Quod animi perditi quodque noxiosi habent, non habebunt illi, quos adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 27:3)
alius erit adfabilior, alius expeditior, alius promptior in eloquendo, alius facundior;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 9:4)
Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum, quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 21:1)
sapientia altius sedet nec manus edocet, animorum magistra est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 26:1)
Non est per se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi testis ac spectator abscessit, vitia subsidunt, quorum monstrari et conspici fructus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 69:3)
Nunc manibus rapidis opus est, nunc arte magistra, voluptas ex omni quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 33:1)
Eo libentius quod exigitis faciam et quaecumque a celeberrimis uiris facunde dicta teneo, ne ad quemquam priuatim pertineant, populo dedicabo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 10:6)
et multa facunde explicuit, corruptius quam Fabianus, set dulcius.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 26:10)
Itaque non dicam, quod plerique nostrorum, sectam Epicuri flagitiorum magistram esse, sed illud dico :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 65:2)
SILO POMPEIVS sedens et facundus et literatus est et haberetur disertus si a praelocutione dimitteret:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION