라틴어 문장 검색

FALISCI cum rebellassent, sexto die perdomiti in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha1)
Scipio nec vexationem volneris in via iactati ultra patiens et collegam - iam enim et revocatum ex Sicilia audierat - ratus exspectandum, locum qui prope flumen tutissimus stativis est visus delectum communiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 507:1)
Bucar ex praefectis regis, vir acer et inpiger, ad id delectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 437:1)
Ibi in medio locus conspectus undique, ne quid insidiarum esset, delectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 380:2)
Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa - inde enim est dimissus - die tertio Pellam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 74:2)
ad hunc praetorem, adeo amicum Corneliae familiae ut, qui Romae mortuum elatumque P, Scipionem - est enim ea quoque fama - tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset, aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione quae adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quaestionem exercendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 697:1)
capita autem coniurationis constabat esse M. et C. Atinios de plebe Romana et Faliscum L. et Minium Cerrinium Campanum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 187:2)
eadem Faliscis vinctum traditum proditorem liberorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 498:2)
agro autem Falisco via Campana in campo Corneto est lucus, in quo fons oritur, ibique avium et lacertarum reliquarumque serpentium ossa iacentia apparent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장70)
idem tribunus militum cum Faliscos obsideret, proditos hostium filios parentibus remisit statimque deditione facta Faliscorum victoriam iustitia consecutus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha6)

SEARCH

MENU NAVIGATION