라틴어 문장 검색

Num igitur ea mentis integritate homines degunt ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:5)
quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:8)
Laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huius modi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:11)
Cum omnis fortuna uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel utilem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:7)
Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet, existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae ueritate longe diuersa.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:6)
Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur, uel puniri improbos uel remunerari probos, quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas sed futuri cogit certa necessitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:4)
at mihi si defendendi essent Alexandrini neque fallaces esse neque temerarii, multa oratio frustra absumeretur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 7:3)
Caesar etsi fallacem gentem semperque alia cogitantem, alia simulantem bene cognitam habebat, tamen petentibus dare veniam utile esse statuit, quod, si quo pacto sentirent ea quae postularent, mansurum in fide dimissum regem credebat, sin, id quod magis illorum naturae conveniebat, ducem ad bellum gerendum regem habere vellent, splendidius atque honestius se contra regem quam contra convenarum ac fugitivorum manum bellum esse gesturum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:1)
At regius animus disciplinis fallacissimis eruditus, ne a gentis suae moribus degeneraret, flens orare contra Caesarem coepit ne se dimitteret:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:3)
Nam neque pudentes suspicari oportet sibi parum credi, neque improbos scire sese timeri, quod his licentiam timor augeat noster, illis studia deminuat.
(카이사르, 내란기, 2권 31:7)
Hos seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant quod debeant:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 17장2)
Itaque omnibus qui arma tulerant manus praecidit vitamque concessit, quo testatior esset poena improborum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 45장2)
Neque tamen ignorare oportet in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장59)
Venis enim maxime credimus, fallacissimae rei, quia saepe istae leniores celerioresve sunt et aetate et sexu et corporum natura.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장14)
Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION