라틴어 문장 검색

itaque efferuntur fere fastidio et contumacia, nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:4)
equidem angor animo non consili, non ingeni, non auctoritatis armis egere rem publicam, quae didiceram tractare quibusque me assuefeceram quaeque erant propria cum praestantis in re publica viri tum bene moratae et bene constitutae civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 2:1)
Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:3)
rudem enim esse omnino in nostris poe+tis aut inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 7:2)
ego autem mirari non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 13:1)
ut enim mortis metu omnis quietae vitae status perturbatur, et ut succumbere doloribus eosque humili animo inbecilloque ferre miserum est, ob eamque debilitatem animi multi parentes, multi amicos, non nulli patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, sic robustus animus et excelsus omni est liber cura et angore, cum et mortem contemnit, qua qui affecti sunt in eadem causa sunt, qua ante quam nati, et ad dolores ita paratus est, ut meminerit maximos morte finiri, parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium nos esse dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e vita, cum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 64:3)
praeterea bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur, futura modo expectant, quae quia certa esse non possunt, conficiuntur et angore et metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra se aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut gloriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 78:2)
nam et laetamur amicorum laetitia aeque atque nostra et pariter dolemus angoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 87:3)
Quocirca non sine causa maiores motus animorum concitantur maioraque studia efficiendi rem publicam gerentibus quam quietis, quo magis iis et magnitudo est animi adhibenda et vacuitas ab angoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 95:2)
Atque etiam in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus superbiam magnopere, fastidium arrogantiamque fugiamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 117:1)
cum autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendae rei publicae, summos viros, amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine docto voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 3:3)
Possunt enim cuiquam esse utiles angores, sollicitudines, diurni et nocturni metus, vita insidiarur periculorumque plenissima?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:3)
sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:1)
Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco conversis fastidium, nullum cum sit in versibus ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 6장 2:9)
dixistique non tam ea, quae recta essent, probari, quam quae prava, fastidiis adhaerescere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 258:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION