라틴어 문장 검색

itaque vestro studio atque auctoritate perfectum est ut ipse ille annus, quem ego mihi quam patriae malueram esse fatalem, octo tribunos haberet qui et promulgarent de salute mea et ad vos saepe numero referrent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 2:1)
Et iam semicinctio lecti stantis ad parietem spondam vinxeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis foribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad lucem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:18)
Amolitur Ascyltos invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit quaerere, mortem nec hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuisset carissimum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:15)
Commodaret ergo illa perituro locum et fatale conditorium familiari ac viro faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:13)
Sin autem doctus illis occurrit labor, Sinistra quos in lucem natura extulit Nec quicquam possunt nisi meliores carpere, Fatale exitium corde durato feram, Donec fortunam criminis pudeat sui.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor8)
Ergo contenti munere invicti Iovis Fatalis annos decurramus temporis, Nec plus conemur quam sinit mortalitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.5)
Est enim luctuosissimum genus mortis, quae non ex natura nec fatalis videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 1:2)
at tibi nascenti, quod toto pectore laetor, nerunt fatales fortia fila deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 829)
talibus ut dictis nostros descendit in annos, substitit in medios praescia lingua sonos, puppibus egressus Latia stetit exul in herba, felix, exilium cui locus ille fuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권307)
"post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque vidit et edomito sustulit orbe caput, carminis Euboici fatalia verba sacerdos inspicit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권174)
"praescia mater nam locus imperii rus erit istud ait."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권50)
"pignora virgineis fatalia tollite palmis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권282)
Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas seposuisse graves vacuumque agitasse remissos cum Iunone iocos et "maior vestra profecto est, quam quae contingit maribus" dixisse "voluptas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 35:1)
utque manu iaculum fatale parabat mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 15:5)
Nam sata Tiresia venturi praescia Manto per medias fuerat divino concita motu vaticinata vias:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION