라틴어 문장 검색

Ipsum autem crus est ex ossibus duobus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장127)
Excipitur autem crus infra osse transverso talorum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장134)
inter vicensimum et tricensimum diem crura, bracchiaque:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장21)
Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장59)
In crure aeque ad rem pertinet alterum saltem os integrum manere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장82)
Esse etiam is debet a planta, si crus fractum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장87)
circa poplitem, si femur, usque ad coxam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장88)
Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장103)
nam modo quae iuncta sunt inter se dehiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장3)
20 Cum de is dixerim, de iis quoque, quae in cruribus sunt, videri possum dixisse:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장1)
Femur in omnes quattuor partes promovetur, saepissime in interiorem, deinde in exteriorem, raro admodum in priorem aut posteriorem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장4)
Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et vatium est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장5)
meliusque id crus superiusque corpus quam in priore casu fert, minusque baculo eget.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장9)
Si in priorem, crus extensum est, inclinarique non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장10)
alteri cruri ad calcem par est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION