라틴어 문장 검색

ilicet si horreis apothecisque seu penu impleta destinas illic usque ad adventum hirundineum vel ciconinum Iani Numaeque ninguidos menses in otio fuliginoso sive tunicata quiete transmittere, nobis quoque parum in oppido fructuosae protinus amputabuntur causae morarum, ut, dum ipse nimirum frueris rure, nos te fruamur, quibus, ut recognoscis, non magis cordi est aut voluptati ager cum reditibus amplis quam vicinus aequalis cum bonis moribus, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 2:1)
tribuere dignare votis suis, precibus meis, moribus tuis, ut ad soliditatem ruris istius te patrocinante perveniat, cui rem parentum sibique non solum notam verum etiam inter laetantis infantiae rudimenta reptatam sicut recepisse parum fructuosum, sic non emeruisse nimis videtur ignavum, ego vero tantum obstringar indultis ac si meae proficiat peculiariter proprietati, quicquid meus aetate frater professione filius, loco civis fide amicus acceperit, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 3:1)
"viatoribus molle, fructuosum aratoribus, venatoribus voluptuosum;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:11)
quapropter de reliquo fructuosius retibus cassibusque scrupeas rupes atque opacandis habilia lustris plosor statarius nemora circumvenis ac, pudor si quis, temperas cursibus apertis quatere campos et insidiari lepusculis Olarionensibus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 12:1)
"hi deseruisse feruntur exilem Glisanta Coroniamque, feracem messe Coroniam, Baccho Glisanta colentes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권155)
marcida te fractis planxerunt Ismara thyrsis, te Tmolos, te Nysa ferax Theseaque Naxos et Thebana metu iuratus in orgia Ganges.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권336)
Nollent itaque vos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, vel ne a vobis quandoque Christianis1 fugentur, si illis sub Christiano, volente vobis veritatem probare, mentiri liceret.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 18:5)
sed et auium ferax terra marique generis diuersi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 1:7)
exceptis uitibus et oliuis, rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.4)
clariora deinceps certioraque ab secunda origine velut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis gesta domi militiaeque exponentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 3:1)
haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir quo magis innixa res Romana staret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 237:1)
nullum esse opinor ego agrum in agro Attico aeque feracem quam hic est noster Periphanes:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 31)
Terra ferax Cereris multoque feracior uvis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 163)

SEARCH

MENU NAVIGATION