라틴어 문장 검색

primus enim contempto ordine rerum, omissa modestia ac pudore verborum, ipsis etiam quibus utitur armis incompositus et studio feriendi plerumque deiectus, non pugnat, sed rixatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 5:1)
igitur ut Batavi miscere ictus, ferire umbonibus, ora fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, erigere in collis aciem coepere, ceterae cohortes aemulatione et impetu conisae proximos quosque caedere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 2:1)
agerent ac ferirent, si ita re publica videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장7)
accessit dirum omen, profugus altaribus taurus disiecto sacrificii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장2)
tum vero strepitus dissoni, casus incerti, neque feriendi neque declinandi providentia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장6)
quidam recentis victoriae memores retinere locum, ferire hostem, seque et proximos hortari et redintegrata acie manus ad obsessos tendere ne tempori deessent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장17)
equitem R. obiectum feris, cum se innocentem proclamasset, reduxit abscisaque lingua rursus induxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:5)
plures autem prodiderunt optulisse ultro iugulum et ut hoc agerent ac ferirent, quando ita uideretur, hortatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 1:4)
'feriat iam, quem uolet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 2:2)
tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 26:2)
namque adeo certo ictu destinata feriebat, ut aves quoque exciperet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 48:3)
Igitur Hermolaus, puer nobilis ex regia cohorte, cum aprum telo occupasset, quem rex ferire destinaverat, iussu eius verberibus adfectus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 8:1)
sed cum superne tela barbari ingererent, saepius ipsi feriebantur quam vulnerabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 17:2)
et telum, quod unum forte non effluxerat, contorsit in eum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 39:5)
quos ense ferit?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 241:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION