라틴어 문장 검색

"Itaque nemo ei rex placet, nisi qui nondum natus est, et in tanta omnium festinatione non iusta modo, sed etiam necessaria exactos menses solus expectat et iam divinat marem esse conceptum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 18:8)
tum vero fremitus vanique insania coepti et tacitus pudor et rursus pallescere virgo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 553:1)
Hic error tamen et leuis haec insania quantasuirtutes habeat, sic collige:
(호라티우스의 두번째 편지, 151)
ergo ubi prava stultitia, hic summa est insania;
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장154)
Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae, et propter rem vilem atque perituram pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:16)
Ne ad scribendum cito prosilias et levi ducaris insania.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:1)
minus est insania turpis, en habitum quo te leges ac iura ferentem vulneribus crudis populus modo victor, et illud montanum positis audiret vulgus aratris.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II47)
Quae autem eorum in reparando exercitu festinatio?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 18:3)
Scipione Norbanoque consulibus tertius ille turbo civilis insaniae toto furore detonuit, quippe cum hinc octo legiones, quingentae cohortes starent in armis, inde ab Asia cum victore exercitu Sulla properaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 18:1)
Senatores ingredientes curiam quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio isthaec vellet mirabantur, et ut non parvae rei prodigium illam verecundi sexus inpudicam insaniam pavescebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 23:1)
Sed hunc quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim sine intercalari die transigi iussit, ut illi tres dies qui per annos triginta et sex vitio sacerdotalis festinationis excreverant sequentibus annis duodecim nullo die intercalato devorarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 14:3)
Quod in illis praecipue admirabar, quos inpelli ad insaniam parvo vino noveram.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:3)
Sed flatus quidem quasi aeque ponderosus in ima delabitur, aquae vero qualitas non solum ipsa non inpellit in insaniam, sed et, si qua vinalis fortitudo in homine resedit, hanc diluit et extinguit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 19:1)
Si te praeda iuvat foedique insania lucri, Qua possis melius fallere, sume togam.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVIII5)
Nulla ducum feritas, nulla est insania ferri;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXX8)

SEARCH

MENU NAVIGATION