라틴어 문장 검색

quid adferebat festinationis quod heres erat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 1:3)
quid haec amentia, quid haec festinatio, quid haec immaturitas tanta significat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 2:1)
Risit hanc trepidationem Agamemnon et Contine te inquit homo stultissime.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:6)
Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam in sanguinis pignus transisse nihil timui, immo condicionem praecipiti festinatione rapui commisique iudici litem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:10)
Cum deinde vultu atque ipsa trepidatione mendacium prodidissem, ponere me iussit arma et malo cavere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:5)
Interim ne quid festinationi meae pereat, quod sum praesens petiturus, hac quasi praecursoria epistula rogo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 2:2)
Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:2)
Qua ex causa festinationem tabellarii, quem ad te cum epistulis misit, diplomate adiuvi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 642)
Multae personae experiuntur altam inaequalitatem quae eas permovet ad res agendas maxima cum celeritate ut se operari sentiant, in constanti festinatione quae deinde eas ducit ad perturbanda omnia circumstantia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:5)
It mare per medium Dominus fluctusque liquentes calce terens iubet instabili descendere cumba discipulum, sed mortalis trepidatio plantas mergit;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Per mare ambulat Christus1)
"quam pudet, o Mavors et virtus conscia, talem contra stare aciem ferroque lacessere nugas, et cum virgineis dextram conferre choreis, Iustitia est ubi semper egens et pauper Honestas, arida Sobrietas, albo Ieiunia vultu, sanguine vix tenui Pudor interfusus, aperta Simplicitas et ad omne patens sine tegmine vulnus, et prostrata in humum nec libera iudice sese Mens Humilis, quam degenerem trepidatio prodit!"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 163)
incredibile est, quantum morae lectioni festinatione adiiciatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 61:1)
quod etiam monere supervacuum erat, nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent et, dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, compendio morarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 140:2)
neque hanc (ut aliqui putabunt) festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit rhetori traditus, abducendum protinus a grammaticis putem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 13:3)
primum enim occurrit fere, quod est ultimum dicendum, ut hoc, non debes alienam uxorem optare, ideoque divisionem perdit festinatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION