라틴어 문장 검색

Eo domnus imperator post festi paschalis expletionem per Mosam navigavit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 268:1)
Sacro paschali festo sollempniter Aquisgrani celebrato, arridente etiam verna temperie imperator venandi gratia Noviomagum profectus legatos Bulgarorum circa medium Maium Aquasgrani venire praecepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 305:2)
Coepit autem ieiunare anno incarnationis dominicae DCCCXXIII.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:2)
Dominicus abbas de monte Oliveti, legati quoque filiorum Godofridi regis Danorum, pacis ac foederis causa directi et de Sclavorum regionibus quidam Abodritorum primores Ceadragum ducem suum accusantes.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 313:1)
qua transacta ad hiemandum Aquasgrani reversus est, ubi et missam sancti Martini ac festivitatem beati Andreae apostoli necnon et ipsum sacrosanctum Dominicae nativitatis diem cum magna laetitia et exultatione celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:4)
Imminente vero festa omnium sanctorum Dani per Sequanam Hisam ingressi Noviomagum petunt ad statuenda sibi castra hiemalia.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:4)
Ibique apostolicus in dominico die fecit benedictionem imperialem super Ludewicum et coniugem eius Ermingardam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 34:4)
Haistulfus archiepiscopus Magontiae civitatis obiit, et successit in locum eius Otgerus capellanus dominicus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 44:2)
nam morem mihi habeo, quoquo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando uictima supplicare.
(아풀레이우스, 변명 61:5)
ceterum Platonica familia nihil nouimus nisi festum et laetum et sollemne et superum et caeleste.
(아풀레이우스, 변명 62:2)
, Equinis armentis namque me congregem pastor egregius mandati dominici serus anscultator aliquando permisit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:2)
Inter haec et festorum votorum tumultum paulatim progressi iam ripam maris proximamus atque ad ipsum illum locum, quo pridie meus stabulaverat asinus, pervenimus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:6)
Exhinc festissimum celebravi natalem sacrorum et suaves epulae et faceta convivia;
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:8)
vos pascitis gregem dominicum
(ARCHIPOETA, I109)
dies omnes duxi feste;
(ARCHIPOETA, II76)

SEARCH

MENU NAVIGATION