라틴어 문장 검색

salientia viscera posses et perlucentes numerare in pectore fibras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:7)
At quacumque cavis spumas eiecit aenis ignis et in terram guttae cecidere calentes, vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:16)
vidi guttas e flore cruentas decidere et tremulo ramos horrore moveri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:12)
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 53:1)
Quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus, flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 48:6)
Isque deos pelagi vino super aequora fuso et pecoris fibris et fumo turis adorat, donec Carpathius medio de gurgite vates "Aeacide," dixit, "thalamis potiere petitis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:10)
Ture dato flammis vinoque in tura profuso caesarumque boum fibris de more crematis regia tecta petunt positisque tapetibus altis munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 58:2)
exsiluere loco (dictu mirabile) silvae, ingemuitque solum, vicinaque palluit arbor, sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis, et lapides visi mugitus edere raucos, et latrare canes et humus serpentibus atris squalere et tenues animae volitare videntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 49:2)
nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas radicis fibras labentibus inrigat undis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 74:6)
Protinus ereptas viventi pectore fibras inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 13:4)
Cum vero sustulit acre a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen, "rex" ait, "o salve!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:6)
Saepe faces visae mediis ardere sub astris, saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:3)
Victima nulla litat magnosque instare tumultus fibra monet, caesumque caput reperitur in extis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:6)
Cum subit illius tristissima noctis imago, qua mihi supremum tempus in urbe fuit, cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 31)
haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri, linguave servatae pennave dixit avis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 922)

SEARCH

MENU NAVIGATION