라틴어 문장 검색

translatione de vicinia corticis, ceu pars totius, movetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:9)
"nonne hoc spumosum et cortice pingui, ut ramale vetus vegrandi subere coctum?"
(페르시우스, 풍자, satire 172)
Promissa parte suadet, ut scopulum super Altis ab astris duram illidat corticem, Qua comminuta facile vescatur cibo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.7)
Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color - Qualem clivosae madidis in vallibus Idae Ardua derepto cortice cedrus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 147)
Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amavit, et nunc obducto cortice pressa latet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:191)
dum novus in viridi coalescit cortice ramus,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 91:5)
vos quoque felices, quarum clamantia fratrem cortice velavit populus ora novo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 213)
tempora nam miserae complectar ut omnia vitae, a meritis eius pars mihi nulla vacat, quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi Punica sub lento cortice grana rubent, Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos, confiteor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 152)
hostibus a domitis hostia nomen habet, ante, deos homini quod conciliare valeret, far erat et puri lucida mica salis, nondum pertulerat lacrimatas cortice murras acta per aequoreas hospita navis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권195)
tum sicco primas inritat cortice flammas, stat puer et manibus lata canistra tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권405)
utque piger pandi tergo residebat aselli, applicat hunc ulmo corticibusque cavis, constitit ipse super ramoso stipite nixus atque avide trunco condita mella petit, milia crabronum coeunt et vertice nudo spicula defigunt oraque sima notant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권491)
nec Veneri tempus quam ver erat aptius ullum i vere nitent terrae, vere remissus ager, nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt, nunc tumido gemmas cortice palmes agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권86)
"solvit ieiunia granis, Punica quae lento cortice poma tegunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권424)
Tum primum subiere domus (domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae). Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:4)
Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis oscula dat ligno:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION