라틴어 문장 검색

Nunc age, res quoniam docui non posse creari de nihilo neque item genitas ad nil revocari, ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis, quod nequeunt oculis rerum primordia cerni, accipe praeterea quae corpora tute necessest confiteare esse in rebus nec posse videri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:9)
quod tibi cognosse in multis erit utile rebus nec sinet errantem dubitare et quaerere semper de summa rerum et nostris diffidere dictis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:3)
a parvis quod enim consuerant cernere semper alterno tenebras et lucem tempore gigni, non erat ut fieri posset mirarier umquam nec diffidere, ne terras aeterna teneret nox in perpetuum detracto lumine solis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:19)
alituum porro genus alis omne videmus fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:5)
etsi fallit enim divom genus humanumque, perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:10)
quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire, qui numero diffidebant armisque vacabant, si fuit ut facerent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:10)
Marcus, inquit, Octavius Herrenus, prima adolescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:2)
Postquam omnia fatis Caesaris ire videt, celsam Petreius Ilerdam Deserit, et noti diffisus viribus orbis, Indomitos quaerit populos et semper in arma Mortis amore feros, et tendit in ultima mundi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:12)
Ille, parum fidens pedibus contingere matrem, Auxilium membris calidas infundit arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:19)
Fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar, Sperne minas, inquit, pelagi, ventoque furenti Trade sinum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:76)
Ut videt ad nullos exciri posse tumultus In pugnam generum, sed clauso fidere vallo, Signa movet, tectusque via dumosa per arva Dyrrhachii praeceps rapiendas tendit ad arces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:4)
At impatiens virtus haerere Catonis Audet in ignotas agmen committere gentes, Armorum fidens, et terra cingere Syrtim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:26)
At Caesar, moenibus urbis Diffisus, foribus clausae se protegit aulae, Degeneres passus latebras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:2)
Fama refert nostros te, Fidentine, libellos Non aliter populo quam recitare tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXIX1)
Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXVIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION