라틴어 문장 검색

"mihi fuerit mercedis,"
(아풀레이우스, 플로리다 18:44)
pulchra merces prorsum ac tali uiro digna et perpetua;
(아풀레이우스, 플로리다 18:47)
nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea merces persoluetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia studia uere cognouimus.
(아풀레이우스, 플로리다 18:48)
Hanc ego uobis mercedem, Karthaginienses, ubique gentium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud uos adeptus.
(아풀레이우스, 플로리다 18:49)
"Haec tibi merces deposita est."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:20)
At ego curiosus alioquin, ut primum artis magicae semper optatum nomen audivi, tantum a cautela Pamphiles afui ut etiam ultro gestirem tali magisterio me vel ampla eum mercede tradere et prorsus in ipsum barathrum saltu concito praecipitare.
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:1)
"nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non parvas stipes, immo vero mercedes opimas iam consecutus fortunam scaevam, an saevam verius dixerim, miser incidit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:11)
"quem cum electum destinasset ille, iam deposita crumena, iam profusis nummulis, iam dinumeratis centum denarium, quos) mercedem divinationis auferret, ecce quidam dei nobilibus adulescentulus a tergo arrepens eum lacinia prehendit et conversum amplexus exosculatur artissime."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:13)
"I Haec eo adhuc narrante maesto Cerdo ille negotiator I correptis nummulis suis, quos divinationis mercedi I destinaverat, protinus aufugit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:21)
"Nee tamen huius tam exitiabilis operae merces amplior quam quaterni vel seni ferme offeruntur aurei."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:11)
Sic ille latronum fisci advocatus nostram causam pertulerat, virginis et asini sospitator egregius;
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:1)
Is gracili pauperie laborans fabriles operas praebendo parvis illis mercedibus vitam tenebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:1)
Pauculis ibi diebus commorati et munificentia publica saginati vaticinationisque crebris mercedibus suffarcinati purissimi illi sacerdotes novum quaestus genus sibi comminiscuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:1)
Nec gravate magister meus voluptates ex eius arbitrio largiebatur, partim mercedes amplissimas acceptando, partim novum spectaculum domino praeparando:
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:1)
multum denique saucius et gravedine somnulenta iam demersus domum pervadit aegerrime, vixque enarratis cunctis ad uxorem, mandato saltem promissam mercedem mortis geminatae deposceret, sic elisus violenter spectatissimus medicus effundit spiritum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION