라틴어 문장 검색

tonsae olivae minutis foliis compositae, ut "tonsisque ferunt mantelia villis". habiturum se autem coronam tonsilem dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 211)
At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:16)
Quid Aristaeus qui olivae dicitur inventor Apollinis filius, Theseus qui Neptuni, reliqui quorum patres di, non erunt in deorum numero?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 45:4)
Quanto colorum pulcritudine et varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque quam in veteribus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:2)
expones, quae spectet, florida et varia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:3)
Ceterum in promulsidari asellus erat Corinthius cum bisaccio positus, qui habebat olivas in altera parte albas, in altera nigras.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:9)
Florida tellus, cum volo, siccatis arescit languida sucis, cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa Niliacas iaculantur aquas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:20)
At mehercules narrabit quod quis voluerit, Oliva nobis propter fructum est gratior.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Arbores in deorum tutela.6)
Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive - nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis quae perit in ferculo -, olivae betacei cucurbitae bulbi, alia mille non minus lauta.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 2:1)
Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi novas alunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:1)
adiuvat in bello pacatae ramus olivae :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 123)
ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro (non habet ingratos fabula nostra iocos), iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권487)
frigida Carseolis nec olivis apta ferendis terra, sed ad segetes ingeniosus ager;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권464)
fert missos Vestae pura patella cibos, ecce coronatis panis dependet asellis, et velant scabras florida serta molas, sola prius furnis torrebant farra coloni ( et Fornacali sunt sua sacra deae):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권194)
at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, percussamque sua simulat de cuspide terram edere cum bacis fetum canentis olivae mirarique deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION