라틴어 문장 검색

Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장17)
isque, si febre vacat, in calidum balineum mittendus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장97)
Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et vinum austere et balneum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장110)
Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum inspergere oleoque vinum miscere et sic ungui;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장373)
deinde in balneo super vitiliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장477)
eaque sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장479)
— Curari vero oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, vino vetustissimus auctor Hippocrates memoriae prodidit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장19)
Ubi vero aliquis relevatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장125)
a balineo cavere ne quo frigore afflatuve laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장128)
Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere iis solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die vini adsumere, cibi minus etiam quam pridie.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장131)
Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장132)
Quod ubi incidit iamque ipsa vetustate res matura est, ab his iisdem auxilium petendum est id est balineo et vino.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장134)
Sed ante tonderi ad cutem convenit, deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fovere, tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장136)
saepe in balineo multa aqua calida fovendum caput;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장204)
Inter has autem curationes post intermissiones aliqua prosunt balineum et vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장230)

SEARCH

MENU NAVIGATION