라틴어 문장 검색

deinde opus est fomento humido et calido:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 3:2)
Opus est deinde fomentis humidis:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 2:6)
Ergo admovere spongias oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 2:8)
thorax fomentis, cataplasmatisque calidis, aut siccis, aut etiam humidis adjuvandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 3:2)
In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis, fomentisque humidis utuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 1:2)
imponendaque extrinsecus supra id quod dolet, lana succida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 6:5)
At inimica sunt vinum, balneum, venus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclave calidum et inclusum, multa vestimenta corpori injecta, etiam frictiones;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 8:5)
prosunt sicca et calida fomenta, sed non vehementissima.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 2:3)
Si simul et vomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana succida, vel spongia ex aceto, vel cataplasma, quod refrigeret:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 9:1)
deinde, quum paulum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 3:2)
Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta, vel ea, quae simul et reprimunt, et emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 3:8)
Si vero tormina sunt, oportet frigidis et humidis fomentis stomachum fovere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 3:2)
Si extremae partes corporis frigent, ungendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adjectum, calidisque fomentis nutriendae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:2)
Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXI De morbo intestini plenioris. 1:6)
Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION