라틴어 문장 검색

sed quoniam non modo non frequenter verum etiam raro in veris causis aut forensibus circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus quae sint illa quae supra dixi incisa, quae membra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:1)
Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos gravis ex philosophia tractare abhorrentis ab hoc usu forensi et publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 3:1)
qui et domesticis et forensibus solaciis ornamentisque privati certe si ante occidissemus, mors nos a malis, non a bonis abstraxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 83:7)
sed homo catus numquam terminat nec magnitudinis nec diuturnitatis modum, ut sciam, quid summum dicat in dolore, quid breve in tempore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:3)
cogitatio igitur diuturna nihil esse in re mali dolori medetur, non ipsa diuturnitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:3)
Ob diuturnitatem vero temporis quo velocitas progressus vel tarditas regressus continuatur, fit haec inaequalitas longe maxima.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 60:7)
Cenatoria et forensia:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:22)
Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem refugerunt, credentes facilius poema exstrui posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:3)
Tricerberi enim fabulam iam superius exposuimus in modum iurgii forensisque litigii positam.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, VIII*3)
Unde et Petronius in Euscion ait Cerberus forensis erat causidicus
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, VIII*4)
Te memorem huius muneris amicitiae nostrae diuturnitas spondet:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 3:1)
Me autem nihil aeque ac diuturnitatis amor et cupido sollicitat, res homine dignissima, eo praesertim qui nullius sibi conscius culpae posteritatis memoriam non reformidet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 2:1)
ut qui quid valeas ignoret Marte forensi, posse tuo peragi vix putet ore reos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 617)
illum forensis gloria, hunc triste raptat classicum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus12)
instituit mores et iura forensia condit, an castrorum etiam fossis intervenit, acres cogit ad arma viros, lituis ciet, urget in hostem?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2138)

SEARCH

MENU NAVIGATION