라틴어 문장 검색

Sed nec substantiae secundum eos supponitur Deus, licet ipse maxime sit res per se existens, et verum et incommutabilem esse ipse solus a se habeat a quo sunt omnia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:2)
De cujus quidem veritate ac simplicitate sive incommutabilitate substantiae, Augustinus in lib. De Trinitate ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:3)
Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest invenire omnino quid sit, pie tamen caveat quantum potest, aliud de eo sentire quod non sit. Est tamen sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur essentia, quam Graeci oujsivan vocant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:5)
Quod autem nec juxta philosophos ipse Deus substantia sit dicendus, facile convinci potest ex ipsis scripturis omnium dialecticam tractantium, quam nunc Latinitas, Porphyrii scilicet, Aristotelis et Boetii.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:6)
unamquamque substantiam una specie participare, pluribus vero accidentibus et separabilibus et inseparalibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:9)
Aristoteles quoque in Categoriis proprium substantiae assignans ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:10)
Maxime autem proprium substantiae videtur esse, quod cum sit unum et idem numero contrariorum est susceptibile.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:11)
Quare proprium erit substantiae quod cum sit unum et idem numero, susceptibile est contrariorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:13)
Neque enim substantia non est Deus, si vere subsistere naturam et incommutabilem esse, in ipso attendamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:3)
Sicut enim ab eo qui est appellatur esse essentia, ita ab eo quod est subsistere, substantiam dicimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:7)
Absurdum est autem ut substantia relative dica:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:8)
Res ergo mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantia. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:12)
Nefas est autem dicere ut subsistat, et subsistit bonitati suae, atqui illa bonitas non substantia sit, vel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illo sit, tanquam in subjecto.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:13)
Unde manifestum est Deum abusive vocari substantiam, ut nomine usitatiori intelligatur essentia, quae vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse Deum solam dici oporteat essentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:14)
" Sed tamen sive essentia dicatur, quae proprie dicitur, sive substantia quod abusive, utrumque ad se non relative dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION