라틴어 문장 검색

Morbus est habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit deteriorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 4:2)
Censores, inquit, Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et ' cur,' inquiunt, 'ita est, ut tu sis quam equus curatior?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 12:2)
utrumque enim pari forma et pariter incurvum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 10:1)
Mutus adeo et elinguis diu habitus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 2:2)
Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 8:1)
His singulis orationis virtutibus vitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 5:1)
Vera autem et propria formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuvium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 7:1)
Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli quod est obnoxius;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 1:1)
IUSIURANDUM apud Romanos inviolate sancteque habitum servatumque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 2:1)
Ex Aristotelis libro, qui Περι` Μνήμησ inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , VII1)
Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 1:1)
ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 5:1)
sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 3:2)
Quibus modis habitu acies Romana instrui solita sit, quaeque earum instructionum sint vocabula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IX 1:1)
LEPIDISSIMUS liber est M. Varronis ex Satiris Menippeis, qui inscribitur Nescis Quid Vesper Serus Vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION