라틴어 문장 검색

Nec motu subito quod concipit exprimit actu, Nec quod mens gignit subitos deducit in actus, Nam, si conceptum pariat mens ipsa, priusquam Formam suscipiat conceptus mentis in aluo, Vel firmum capiat mentis matrice sigillum, Nutritumque diu racionis fomite uiuat, Fetus abortiuus subito decurret ad ortus, Non uita dignus proprio morietur in ortu, Vel uiuens saltem lugebit crimina forme.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:31)
Hoc igitur splendens habitu cultuque decoris Virgo nitens, usum cythare deponit ad horam, Dum subit officium fabri lapidemque caloris Imperio conuertit in es, ex ere secundam Fabricat illa rotam, que forme laude priorem Demonstrans, prime se predicat illa sororem, Et, quamuis diuersa foret que diuidit illas Materies, has forma tamen facit esse gemellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:17)
Et quamuis eius uestis respersa minutim Pulueris imbre foret, non denigratur honestas Materie formeque decor, sed gramate multo Picturata nitet multoque superbit honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:6)
Has igitur currus partes, ut norma requirit, Ordo petit, poscit racio, Prudencia dictat, Cudit et excudit, facit immo perficit, ornat Exornatque simul lima meliore sororum Pretaxata cohors, nullumque relinquit in istis Enormis forme uultum maculeue querelam, Apponensque manum supremam, fine beato Concludens operam, sparsas Concordia partes Ordine, lege, loco confederat, unit, adequat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:1)
Cultus, forma, color, species, audacia, cursus Ditat eum nec in hec patitur sibi damna, quod illum Respersus candore color subrufus inaurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:2)
Tercius a tanta speciei luce parumper Obliquatur equs nec enim sibi dona priorum Vendicat, immo minus retinens suspirat ad illos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:1)
Et quamuis species huius tenebrescat eorum Respectu, tamen ad reliquos collata nitorem Exerit et proprio non est fraudata decore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:2)
Vix speciem deffendet equi formamque tenebit Quintus equs, si quis temptet conferre priores Isti, nam deponet equm laruaque iugalis Vestitus sapiet asinum, deiectus eadem Segnicie, plene mores exutus equinos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:1)
Si tamen ad primos collatio nulla redundet Huius equi, sed eum proprio scrutemur in esse, Non erit a propriis exclusus dotibus eius Cultus et in nullo forme pacietur abusum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:2)
Hii sunt qui semper in nos armantur, inhermes Deiciunt, uincunt armatos, rarius ipsi Cedunt, sed uicti nequeunt iterare duellum, Qui, uelud aerio uestiti corpore, nostram Mentiti speciem, multo phantasmate brutos Deludunt homines, falsi uerique sophyste.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:3)
In tenebris lucem simulant, in lite quietem, Abscondunt sub pace dolos, in felle figurant Dulcia, sub specie recti uiciata propinant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:4)
Hoc casu fit gemma lutum, fit purpura saccus, Lux tenebre, species confusio, gloria casus, Risus tristicies, requies labor, alga iacinctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:12)
Hic rerum nouitas, rerum decus, unica rerum Forma, decor mundi uisum demulcet euntis Virginis et cantus species noua debriat aurem, Sed parco tamen auditu sonituque minore Concipit illa sonum, certa tamen imbibit aure, Qualiter iste sonus cythare celestis obesis Vocibus expirat, ubi lune spera remisso Suspirat cantu, rauce sonat, immo sonando Pene silet, languetque sonans, neruique iacentis Inferius gerit illa uicem, cordamque minorem Reddit et in cythara sedere uix illa meretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:3)
sic uarias species etatis ad horam Sol prefert unusque dies complectitur euum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:5)
Hanc celi speciem Fronesis delibat ocellus, Quam penetrare nequit uisus notamque requirit Materiem tanteque stupet miracula lucis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION