라틴어 문장 검색

certaturus leviter ibi statuit immorari, alimentis destituendos forsitan cedere existimans Persas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 24:2)
Nec enim cautum ducebat, coniecturis credere forsitan in contrarium erupturis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 3:2)
sin resistitis ad seditionum revoluti dedecora pristinarum, iam pergite.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 6:2)
Dein cum metuens sibi quisque mussaret, monstraretque perspicua veritas, quod repulsus forsitan ariditate vel altitudine montium, ad aquas redire non poterit miles, tortique perfugae aperte faterentur se fefellisse, concursu maximo exstingui iussae sunt flammae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 5:1)
Super imperatore vero creando, caute reticeo, ne per imprudentiam dignum praeteream, aut nominatum quem habilem reor, anteposito forsitan alio, ad discrimen ultimum trudam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 19:2)
edax tamen et vino Venerique indulgens, quae vitia imperiali verecundia forsitan correxisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 15:2)
Mirantur quidam profecto irrisione digna principia incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan exemplorum, accidisse primitus arbitrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 19:1)
Et quoniam existimo, forsitan aliquos haec lecturos, exquisite scrutando notare, strepentes id actum esse prius, non illud, aut ea quae viderint praetermissa:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 15:1)
sin autem exorabiles, summa levitas;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 40:4)
Tandemque, ut solent pares facile congregari cum paribus, Doryphorianus quidam repertus est Gallus, audax ad usque insaniam, cui hane operam implere brevi pollicito, deferri providit vicariam, et commonitorium cum Augusti litteris tradidit, instruens hominem saevum quidem sed rudem, qua celeritate Aginatium sine ullo deleret obstaculo, dilatione qualibet inventa forsitan evasurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 53:1)
Quos nescientes forsitan admonemus, hanc cohortem et facto fuisse et exemplo adversam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 23:2)
Verum excusabatur recens inusitatum facinus et pudendum, necis exemplo Sertorianae, adulatoribus forsitan ignorantibus, quod (ut Demosthenes, perpetuum Graeciae decus, affirmat) numquam similitudine aut impunitate alterius criminis diluitur id quod contra ac liceat arguitur factum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 23:1)
Haec forsitan Valentinianus ignorans, minimeque reputans, afflicti solacium status semper esse lenitudinem principum, poenas per ignes augebat et gladios:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 6:1)
sin bonos, quid accusas?
(아풀레이우스, 변명 9:8)
sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur.
(아풀레이우스, 변명 24:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION