라틴어 문장 검색

At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:7)
concam frange cibusque cadet.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:8)
Hanc, si celsa cadat, saxea franget humus.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:10)
Asperat in medio dampna dolore pudor.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:7)
Commodum quieveram, et repente impulsu maiore quam ut latrones crederes ianuae reserantur, immo vero fractis et evolsis funditus caidinibus prosternuntur.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:11)
Sed illae puella chorus erat cinaedorum, quae statim exultantes in gaudium, fracta et rauca et effeminata voce clamores absonos intollunt, rati scilicet vere quempiam hominem servulum ministerio suo paratum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:3)
frangens et reverberans viribus immensis
(ARCHIPOETA, IX75)
Quorum fugam et pavorem Christiani cernentes, etiam intra urbis moenia eos persequi et murum frangere instituunt;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:5)
Cumque Christiani murum, ut proposuerant, fregissent, et eorum magna pars in civitatem simul cum paganis intrasset, pagani, dolore et necessitate compulsi, super eos atrociter irrumpunt, caedunt, fugant, prosternunt intus et extra.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:8)
Cumque pagani, tuitione arcis muniti, bellum dare negarent et Christianis frangere murum non suppeteret, pace inter Mercios et paganos facta, duo illi fratres Aethered et Aelfred cum suis cohortibus domum reversi sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 30 33:5)
Eodem quoque anno ille paganorum exercitus, qui in Orientalibus Anglis habitavit, pacem, quam cum Aelfredo rege pepigerat, opprobriose fregit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 72 75:1)
Ita prius movebuntur spiritales vel spiritalibus proximi, quorum auctoritate et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus cetera multitudo frangatur.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 5:6)
Animum virilem et Christianum nec debent, si accedunt, extollere nec debent frangere, si recedunt.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 7:5)
Quando autem necessitas disciplinae minoribus cohercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut ab eis veniam postuletis, ne apud eas, quas oportet esse subiectas, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:10)
Si autem iure proprio et patris familias diligentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deferret a malo, imperat suae voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum oboediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odit ingratos, egone expectabo ut contra fatum disputet, cum tanta eum non verbis sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum lapillos supra capita eorum frangere videatur?
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION