라틴어 문장 검색

Ille operum custos, illum admiruntur et omnes circumstant fremitu denso stipantque frequentes et saepe attollunt umeris et corpora bello obiectant pulchramque petunt per vulnera mortem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:10)
hostium uxores puerique caecos sentiant motus orientis Austri et aequoris nigri fremitum et trementis verbere ripas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 277)
An in causa Cicero Cornelii consecutus esset docendo iudicem tantum et utiliter demum ac Latine perspicueque dicendo, ut populus Romanus admirationem suam non acclamatione tantum, sed etiam plausu confiteretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 67:1)
est enim epiphonema rei narratae vel probatae summa acclamatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 194:2)
turpe autem ac prope nefas ducunt, respirare ullo loco, qui acclamationem non petierit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 197:1)
propter quae idem ille tantus amator secreti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum sono fluctus illideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expavescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 192:3)
sed plurimum ex his valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 101:3)
" At mehercules ego istum fremitum non magis curo quam fluctum aut deiectum aquae, quamvis audiam cuidam genti hanc unam fuisse causam urbem suam transferendi, quod fragorem Nili cadentis ferre non potuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 3:2)
Hic alter inperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deicit, quem motus levissimi exanimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:2)
omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
Fremitum patientissime fero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 7:4)
Necessarium itaque admoneri est, habere aliquem advocatum bonae mentis et in tanto fremitu tumultuque falsorum unam denique audire vocem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 59:2)
Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet parvo divitem et usu opes metientem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 72:1)
pendet exigua male caput amputatum parte et hinc trunco cruor exundat, illic ora cum fremitu iacent.
(세네카, 아가멤논 16:25)
illic inter fremitum consonantis turbae intendendus animus est, uox ad aures iudicis perferenda:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION