라틴어 문장 검색

aut per tantum argentum ignitum quam per frigidum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:12)
nec post dilatationem nonnullam de reditu curat, nisi per admotionem frigidi ad eam invitetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:10)
ut in aeris media regione, cujus frigora videntur esse rejectiones naturae frigidae ex confiniis coelestium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:7)
Eminet autem iste motus praecipue in calido et frigido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:13)
adeo ut medici, quo fortius attrahant ventosae, ponant spongias frigidas aqua madefactas super ventosas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:14)
videlicet calidum et frigidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:2)
veluti quod aqua parum tepida facilius conglacietur quam omnino frigida, et hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 484:2)
Qui moritur inter prosequendum magnum aliquod desiderium ita se habet ut vulneratus, sanguine adhuc fervente, qui plagam vix sentit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:38)
Prior omnibus permittatur, posterior cum licentia aliquibus tantum hominibus, et in aliquibus reipublicae locis ubi mercatura fervet, concedatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:4)
Posterius est, ne quis dum ira fervet negotium quod in manibus est abrumpat, sed, utcunque irae fraenum laxet, nihil tamen agat quod revocari non possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:18)
Exempla gratia, magnas glacies, inundationes magnas, magnas siccitates, hymes tepidas, aestates frigidiores, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 3:4)
Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti?
(불가타 성경, 아모스서, 8장8)
Vox flagellorum et vox strepitus rotarum, equi frementes et quadrigae ferventes, equites irruentes
(불가타 성경, 나훔서, 3장2)
Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:9)
Atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur in fluminibus.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 1장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION