라틴어 문장 검색

hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore Caelu/m nitescere, a/rbores fronde/scere, Vite/s laetificae pa/mpinis pube/scere, Rami/ bacarum ube/rtate incurve/scere, Segete/s largiri fru/ges, florere o/mnia, Fonte/s scatere, herbis pra/ta convesti/rier, tum multitudinem pecudum partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda, hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli ac deorum cultorem atque ho- minis utilitati agros omnis et maria parentia - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 68:1)
Praeterea quae fumoso suspensa tigillo conservabat opes humilis casa, mitia sorba inter odoratas pendebant texta coronas et thymbrae veteres et passis uva racemis:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:12)
' Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, Udaque perpetuo gramine terra viret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 630)
Ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum - Fronde sub arborea sed tamen aestus erat - Ecce!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 55)
illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondes simpliciter positae, scena sine arte fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:67)
in gradibus sedit populus de caespite factis, qualibet hirsutas fronde tegente comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:68)
ipsa novas frondes et prata tenerrima tauro fertur inadsueta subsecuisse manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:200)
silva domus fuerat, cibus herba, cubilia frondes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 57:1)
nos male detegimur, raptique aetate capilli, ut Borea frondes excutiente, cadunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 33:2)
et sine fronde frutex, et sine crine caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 51:1)
lenibus inpulsae zephyris auraque salubri tot generum frondes herbaque summa tremit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 144:3)
surgit, et oppositas agitato corpore frondes movit, in amplexus uxor itura viri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 152:2)
adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, et quod iners hiemi continuatur hiems.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 210)
torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum confluat, et frondes Alpibus addat Atho ?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 512)
mittere ad hunc carmen, frondes erat addere silvis haec mihi cunctandi causa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 27)

SEARCH

MENU NAVIGATION