라틴어 문장 검색

Iamque tempore, ut aiebat sacerdos, id postulante, stipatum me religiosa cohorte deducit ad proxumas balneas, et prius sueto lavacro traditum, praefatus deum veniam, purissime circumrorans abluit, rursumque ad templum reductum, iam duabus diei partibus transactis, ante ipsa deae vestigia constituit, secretoque mandatis quibusdam quae voce meliora sunt, illud plane cunctis arbitris praecipit, decem continuis illis diebus cibariam voluptatem cohercerem neque ullum animal essem et invinius essem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:2)
spei vinum, frumentum fidei,
(ARCHIPOETA, I175)
propterea frumentis flavescentibus pulli etiam tunc involucres erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 6:2)
unam egomet mihi et tu tibi capies alteram et frumentum nosmetipsi manibus nostris eras metemus.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 15:4)
Assidebat oppugnabatque oppidum in Hispania, situ, moenibus, defensoribus validum et munitum, re etiam cibaria copiosum, nullaque eius potiundi spes erat, et quodam die ius in castris sedens dicebat atque ex eo loco id oppidum procul visebatur, Tum e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogavit quispiam ex more in quem diem locumque vadimonium promitti iuberet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 9:1)
Dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curata esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:2)
Legerat autem ille apludam veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 6:1)
Nunc ita aiunt, in segetibus, in herbis bona frumenta esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 2:3)
Dives erat armentis, ovibus, sylvis tam caeduis quam grandioribus, lithanthracibus, frumento, plumbi et ferri fodinis, et compluribus aliis proventibus rusticis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:9)
Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal.
(불가타 성경, 호세아서, 2장10)
Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius,
(불가타 성경, 호세아서, 2장11)
Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
(불가타 성경, 요엘서, 1장11)
Et respondit Dominus et dixit populo suo: " Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
(불가타 성경, 요엘서, 2장19)
Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo;
(불가타 성경, 요엘서, 2장24)
Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum.
(불가타 성경, 아모스서, 5장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION