라틴어 문장 검색

Quod ipse quoque confiterer, si in totum nullae fruges provenirent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 2:2)
Non ergo est exiguarum frugum causa terrae vetustas, si modo, cum semel invasit senectus, regressum non habet nec revirescere aut repubescere potest;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 4:1)
Neque enim idcirco rudis et modo ex silvestri habitu in arvum transducta fecundior haberi terra debet, quod sit requietior et iunior, sed quod multorum annorum frondibus et herbis, quas suapte natura progenerabat, velut saginata largioribus pabulis facilius edendis educandisque frugibus sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 5:3)
Quamquam ista, quae nunc rettuli, non tam vera possintvideri, si sit pulla terra, quae melius proventu frugum approbatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 19:4)
Nam veteres Romani dixerunt male subactum agrum, qui satis frugibus occandus sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 2:2)
Nam quae limosa versantur arva, toto anno desinunt posse tractari nec sunt habilia sementi aut occationi aut sationi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 5:4)
Exilis ager planus, qui aquis abundat, primum aretur ultima parte mensis Augusti, subinde Septembri sit iteratus paratusque ad sementim circa aequinoctium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 11:1)
Quoniam sementi terram docuimus praeparare, nunc seminum genera persequamur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 1:1)
Reliquae tritici species, nisi si quos multiplex varietas frugum et inanis delectat gloria, supervacuae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:5)
Nos quoque non abnuimus in agro temperato et minime umido sementem sic fieri debere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:5)
Sed quamvis tempestive sementis confecta erit, cavebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli elices vocant, faciamus et omnem umorem in colhquias atque inde extra segetes derivemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 3:2)
atque ubi venit imber, multorum dierum sementis uno die surgit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:6)
temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus, nam prima sementis rarius serere permittit, novissima spissius postulat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 2:3)
caeli, cum aut pluvium aut siccum est, nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 2:4)
Altero sulco seminari debet post aequinoctium, media fere sementi, si laeto solo, si gracili, maturius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION