라틴어 문장 검색

aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis, quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans restitit, ut victor domito veniebat ab hoste, ad caelumque manus et eodem lumina tollens "quiquid" ait, "superi, monstro portenditur isto, seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini, sive minax, mihi sit!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:3)
iam iam tacturas Tartara nigra putes, quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer, fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 215)
seu stupor huic studio sive est insania nomen, omnis ab hac cura cura levata mea est, saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis, saepe minax Steropes sidere pontus erat, fuscabatque diem custos Atlantidos Ursae, aut Hyadas seris hauserat Auster aquis, saepe maris pars intus erat, tamen ipse trementi carmina ducebam qualiacumque manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 114)
adde quod edictum, quamvis immite minaxque, attamen in poenae nomine lene fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 161)
nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, quodque magis vita Musa iocata mea est, plurima sed pelago terraque pericula passum ustus ab assiduo frigore Pontus habet, quique fugax rerum securaque in otia natus, mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum perdere, diversae nec potuere viae, suffecitque malis animus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 23)
utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis, cinctave montanis ut pavet agna lupis, sic ego belligeris a gentibus undique saeptus terreor, hoste meum paene premente latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 117)
nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, sollicitaeque fugax ambitionis eram, et petere Aoniae suadebant tuta sorores otia, iudicio semper amata meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1018)
Absque veritate amor solidum vinculum afferre non potest, « ego » ultra eius solitudinem neque ferre neque id a fugaci momento vindicare valet, ad vitam aedificandam et fructum afferendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:9)
nam vos gerit ille et secum revocat, morbos ridete minaces, inflictos casus contemnite, taetra sepulcra despuite;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3373)
sumunt arma viri seque minacibus accingunt gladiis, triste canit tuba.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae14)
illic purpureis tecta rosariis omnis fragrat humus caltaque pinguia et molles violas et tenues crocos fundit fonticulis uda fugacibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae34)
Ionam prophetam mitis ultor excitat, poenae inminentis iret ut praenuntius, sed nosset ille qui minacem iudicem servare malle quam ferire ac plectere, tectam latenter vertit in Tharsos fugam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium23)
fit procellosum mare, tum causa tanti quaeritur periculi, sors in fugacem missa vatem decidit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium25)
heu quam fugacem gratiam festina volvebat dies!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias3)
revocat Deus ecce severa maiestate minax, negat interitura meorum per mortem monumenta operum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 258)

SEARCH

MENU NAVIGATION