라틴어 문장 검색

Per omne autem tempus curationis vitandus clamor, sermo quoque multus, ira, motus vehementior corporis, fumus, pulvis, et quidquid vel tussim vel sternutamentum movet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 4:1)
ad vivum penetrant flammae, quo funditus umor defluat et vacuis corrupto sanguine venis arescat fons ipse mali;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:11)
dulcior hic sane cunctis prudensque movendi iuris et admoto qui temperet omnia fumo, fervidus, accensam sed qui bene decoquat iram.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:207)
subsidere nostris sub pedibus montes, arescere vidimus amnes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:197)
divino spirant altaria fumo, et Pelusiacas productus ad usque paludes Indus odor penetrat nares completque salubri tempestate viros et nectare dulcior aura ostia nigrantis Nili septena vaporat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix43)
sed quamvis nimio fervens exuberet aestu, scit nivibus servare fidem pariterque favillis durescit glacies tanti secura vaporis, arcano defensa gelu, fumoque fideli lambit contiguas innoxia flamma pruinas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:78)
Rufinus (neque enim patiuntur saeva quietem crimina pollutaeque negant arescere fauces) infandis iterum terras accendere bellis incohat et solito pacem vexare tumultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:2)
dubio tibi pendula rupes inmineat lapsu, volucer te torqueat axis, te refugi fallant latices atque ore natanti arescat decepta sitis, dapibusque relictis in tua mansurus migret praecordia vultur.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:296)
quae summota procul esse debet a balineis,fumo, stercilino reliquisque immunditiis taetrum odorem spirantibus, nec minus a cisternis aquisve salientibus, quibus extrahitur umor, qui vinum corrumpit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 11:2)
Sed ut calore naturali est opus, qui contingit positione caeli et declinatione, ita non est opus ignibus aut flammis, quoniam fumo et fuligine sapor olei corrumpitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 18:3)
fumum et pistrinum, quantum futurus numerus colonorum postulaverit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 21:2)
Ideoque periti rustici, quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis virgis tegunt nec arescere solis incursu patiuntur vel exuri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 22:2)
quippe nimius umor, ut dixi, limosos lutososque reddit, at qui siccitatibus aruerunt, expediri probe non possunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 6:2)
Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponas, quoniam si umor invasit, vermes gignit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 3:1)
quo fit ut ea vena, cuius omnis umor absumitur, velut icta fulgure arescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION