라틴어 문장 검색

incolumi Troia Priamus venisset ad umbras Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus portante ac reliquis fratrum cervicibus inter Iliadum lacrimas, ut primos edere,planctus Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, si foret extinctus diverso tempore, quo non coeperat audaces Paris aedificare carinas, longa dies igitur quid contulit?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X106)
aut enim accedit priorsum aut retrorsum recedit aut in dexteram laevamve divertitur aut sursum promovet aut deorsum aut orbiculatim rotatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 3:3)
Victor cedentibus instat, Divertitque acies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:15)
Arma secuturum soceri, quacumque fugasset, Tentavere suo comites divertere Magnum Hortatu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:30)
O decus Haemonidum, populis quae pandere fata, Quaeque suo ventura potes divertere cursu, Te precor, ut certum liceat mihi noscere finem, Quem belli Fortuna paret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:42)
namque veri simile est, quoniam legimus de Aristaeo omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6597)
Per leges duas primas & Corollaria duo prima adinvenit Galilaeus descensum gravium esse in duplicata ratione temporis, & motum projectilium fieri in Parabola, conspirante experientia, nisi quatenus motus illi per aeris resistentiam aliquantulum retardantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:2)
Data igitur vi corpus movebitur in Parabola, quemadmodum Galilaeus demonstravit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 56:7)
& primo si attractio vel impulsus ponatur uniformis, erit (ex demonstratis Galilaei) curva HI Parabola, cujus haec est proprietas, ut rectangulum sub dato latere recto & linea IM aequale sit HM quadrato;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 4:7)
inter plana Cc, Dd describendo arcum Parabolae QRq, cujus vertex principalis (juxta demonstrata Galilaei) est in R;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 13:10)
Nulla igitur Medii densitate movebitur Projectile in Parabola, uti olim demonstravit Galilaeus. Q. E. I.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 75:7)
Risu itaque plausuque cellulam implevit, opertum me amiculo evolvit et Quid agebas inquit frater sanctissime, qui diverti contubernium facis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:3)
Adhibitus in consilium a praefecto urbis audivi ex diverso agentes summae spei summae indolis iuvenes, Fuscum Salinatorem et Ummidium Quadratum, egregium par nec modo temporibus nostris sed litteris ipsis ornamento futurum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 1:2)
poena placet diversa, genus mortale sub undis perdere et ex omni nimbos demittere caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 32:5)
Talia maerentem stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION