라틴어 문장 검색

Dum noua queque uidet, miratur ad omnia, gaudet In cunctis, nouitas noua rerum gaudia gingnit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:19)
Eius cum uisu mens delectatur et omnes Eroris pellit nebulas et gaudia mentem Perfundunt;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:20)
Si quid promittat, promissum munus adequet Vel superet, ne re maior spes gaudia uincat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:5)
Sicque furens Aquilo predatur singula, flores Frigoris ense metit et pristina gaudia delet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:4)
Hec est inconstans, incerta, uolubilis, anceps, Errans, instabilis, uaga, que, dum stare putatur, Occidit et falso mentitur gaudia risu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:7)
Non sinit aduersis respergere prospera, mestis Gaudia, Fortunam se fallere cogit et auffert Hanc sibi, mendacem ueram facit esse, fidelem Falsam, constantem fluidam cecamque uidentem Reddit, et ad tempus cogit cessare uagantem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:2)
Eius in auxilium iurant Periuria, spondet Falsus Amor, Leuitas animi, Lasciuia mendax, Insipidus Dulcor, sapidus Dolor, egra Voluptas, Prosperitas adversa, locus lugubris, amara Gaudia, Paupertas diues, Opulencia pauper.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:13)
Gaudia Tristiciem, Pressuram Gloria, Planctum Prosperitas, Lamenta locus, Felicia Casus Exuperant, uincitque mali fastidia Risus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:5)
[0431A] In lacrymas risus, in fletum gaudia verto:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:1)
Quo vexilla gerens aetatis amygdalus ortum [0441C] Praedicat, et veris gaudia flore vocat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:10)
Esuries satiens, sitis ebria, falsa voluptas, Tristities laeta, gaudia plena malis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:3)
Hi in aliena gratulatione tristantur, in aliena tristitia gratulantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:14)
Si quis tamen livoris rubiginem, invidiae tineam a mentis thesauro velit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inveniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset divitias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:1)
Mutua gratulatione expletionis termino consummata, Genius induxit silentium, manu postulante silentia, consequenter vero in hanc locutionis formam suae vocis monetavit materiam:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:1)
Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION