라틴어 문장 검색

crede, brevique fides aderit, geminabit honorem filius, et iunctis, ut prius, ibit equis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 455)
nec potes in versum Tuticani more venire, fiat ut e longa syllaba prima brevis, aut producatur, quae nunc correptius exit, et sit porrecta longa secunda mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 126)
non avidos Styx habet ima deos, tegula porrectis satis est velata coronis et sparsae fruges parcaque mica salis inque mero mollita Ceres violaeque solutae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권339)
ardet in inmensum geminatis ignibus Aetna Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys, et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 18:4)
" At senior, postquam est merces geminata, "sub illis montibus" inquit "erunt" :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:14)
aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:5)
Minos porrecta refugit turbatusque novi respondit imagine facti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 9:6)
Gentes tamen esse feruntur, in quibus et nato genetrix et nata parenti iungitur, ut pietas geminato crescat amore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:22)
Postera nox facinus geminat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:1)
pectus quoque robora fiunt, robora sunt umeri, porrectaque bracchia veros esse putes ramos, et non fallere putando.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:5)
Nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum, Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:1)
Hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae stravit humi Pelates deiecto in pectora mento, cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 28:3)
Quisquis adest, visum venerantur numen, et omnes verba sacerdotis referunt geminata piumque Aeneadae praestant et mente et voce favorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:1)
iamque decem vitae frater geminaverat annos, cum perit, et coepi parte carere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1015)
quamvis nonnullis placeat terram breviorem dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille circulus, et flammas inmensi sideris ultra telluris normam porrecto extendere gyro, numne etiam caeli minor et contractior orbis, cuius planitiem longo transmittere tractu circinus excurrens meta interiore laborat?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권99)

SEARCH

MENU NAVIGATION