라틴어 문장 검색

Graeca enim monosyllaba, quae ad nos transeunt, crescunt in obliquis casibus et in genetivo et dativo tantum singularibus ultimae syllabae accentum dant, ut 'Panos Pani, lyncos lynci'. plurales etiam isti duo ita habent accentum, licet ad nos transire non possint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 3113)
et sciendum, graeca nomina in 'as' exeuntia, sive crescant sive non crescant in genetivo, vocativum in 'a' mittere, ut 'Aeneas Aeneae o Aenea, Pallas Pallantis o Palla', ut "non haec, o Palla, dederas promissa parenti".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 746)
quod ipse etiam dicit 'zephyris motantibus umbras'. sane 'succedimus' et dativo et accusativo casibus, secutus tam veterem quam nostram con- suetudinem suo more iungit 'sive umbras succedimus sive antro', cum alibi secutus tantum antiquos dativo tantum succedere iunxerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 54)
"ac no- stris succede penatibus" et "successitque gemens stabulis". Sal- lustius tamen 'succedere' accusativo iunxit, sed ubi 'prope' significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 55)
si accusativus, ad mundi orbem cuncta pertinebunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 353)
et videtur nominativum pro genetivo po- suisse;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 162)
delphinas 'nas' ideo brevis est, quia graeca declinatio est, sicut "Arcadas accensos monitu". nam omnia graeca no- mina, quae nominativo plurali 'es' terminantur, ut 'Arcades' 'del- phines' 'naides', accusativum pluralem corripiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 561)
et alibi "sed picis in morem ad digitos lentescit habendo". dativum ergo pro genetivo posuit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 34)
et sciendum quia 'sub' praepositio, quando tempus si- gnificat, accusativo gaudet, ut hoc loco 'sub arcturum', id est circa arcturum, item "aut ubi sub lucem densa inter nubila sese", et "sub noctem cura recursat" et item "sub lucem exportant calathis". hoc autem est tum cum iam pluere . . . :
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 672)
si singularis genetivus est, possessiva.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1484)
genetivus enim aut par debet esse nominativo aut una syllaba maior, ut 'musa musae', 'doctor doctoris';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1654)
sane 'medicor' accusativum regit, ut 'medicor illam rem', 'medeor' vero 'illi rei' dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1938)
'fagos' enim incipit graecus esse nominativus singularis, non pluralis noster accusativus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 708)
Donatus vero 'terrae' genetivum vult esse singularem, ut sit sensus mutata dis- tinctione 'vere tument silvae' - scilicet a superioribus - 'terrae et genitalia semina poscunt', id est tument silvae et genitalia se- mina terrarum requirunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3242)
'Lycaei' genetivus est singularis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 25)

SEARCH

MENU NAVIGATION