라틴어 문장 검색

Per ego has lacrimas dextramque tuam te (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserere domus labentis, et istam - oro, si quis adhuc precibus locus - exue mentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:10)
hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:21)
Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis principio Latium et Laurentis tecta tyranni celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae, quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:1)
Ac dum prima lues udo sublapsa veneno pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem necdum animus toto percepit pectore flammam, mollius et solito matrum de more locuta est, multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:5)
ipsa inter medias flagrantem fervida pinum sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos, sanguineam torquens aciem, torvumque repente clamat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:10)
Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:10)
ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen arma rogo genetrix nato.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:4)
Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida Aeneas classem et pelagi petere alta parabat, ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum vocibus his adfata Iovem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:5)
"O genetrix, quo fata vocas, aut quid petis istis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:13)
genetrix iubet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:7)
Sed te super omnia dona unum oro, genetrix Priami de gente vetusta est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus mecum excedentem, non moenia regis Acestae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:21)
Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae solum defuerit, nec partum gratia talem parva manet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:30)
Hanc Genetrix faciem miserata refecit et dedit esse deas aevumque agitare sub undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:9)
Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:1)
Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum pectora maerentum puerique parentibus orbi dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION