라틴어 문장 검색

Postera die Fulcinius Trio Pisonem apud consules postulavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장1)
contra Vitellius ac Veranius ceterique Germanicum comitati tendebant, nullas esse partis Trioni;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장2)
neque se accusatores sed rerum indices et testis mandata Germanici perlaturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장3)
sin facinus in cuiuscumque mortalium nece vindicandum detegitur, vos vero et liberos Germanici et nos parentes iustis solaciis adficite.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장5)
simulque illud reputate, turbide et seditiose tractaverit exercitus Piso, quaesita sint per ambitionem studia militum, armis repetita provincia, an falsa haec in maius vulgaverint accusatores, quorum ego nimiis studiis iure suscenseo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장6)
sed neque reum prohibeo quo minus cuncta proferat, quibus innocentia eius sublevari aut, si qua fuit iniquitas Germanici, coargui possit, vosque oro ne, quia dolori meo causa conexa est, obiecta crimina pro adprobatis accipiatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장9)
id solum Germanico super leges praestiterimus, quod in curia potius quam in foro, apud senatum quam apud iudices de morte eius anquiritur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장12)
contra in optimum quemque, maxime in comites et amicos Germanici saevisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장5)
quippe absurdum videbatur inter aliena servitia et tot adstantium visu, ipso Germanico coram, id ausum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장4)
sed iudices per diversa implacabiles erant, Caesar ob bellum provinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine fraude Germanicum interisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장6)
* * scripsissent expostulantes, quod haud minus Tiberius quam Piso abnuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장7)
effigiesque Pisonis traxerant in Gemonias ac divellebant, ni iussu principis protectae repositaeque forent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장10)
atque ipsa, donec mediae Pisoni spes, sociam se cuiuscumque fortunae et si ita ferret comitem exitii promittebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장3)
Audire me memini ex senioribus visum saepius inter manus Pisonis libellum quem ipse non vulgaverit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장1)
sed amicos eius dictitavisse, litteras Tiberii et mandata in Germanicum contineri, ac destinatum promere apud patres principemque arguere, ni elusus a Seiano per vana promissa foret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION