라틴어 문장 검색

Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum, quae eo magis latent, quo maiora sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 5:1)
Seneca Lucilio suo salutem A gestatione cum maxime venio non minus fatigatus, quam si tantum ambulassem, quantum sedi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 551)
cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum inlisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:5)
Maius est istud malum, quam ut gestatione curetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 18:5)
utcumque res tulerat ita uiuere, nihil uocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus interuallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:6)
Ne illos quidem inter otiosos numeraverim,qui sella se et lectica huc et illuc ferunt et ad gestationum suarum, quasi deserere illas non liceat, horas occurrunt, quos quando lavari debeant, quando natare, quando cenare, alius admonet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 69:1)
praediorum his iura contermina, domicilia vicina, quibus interiecta gestatio peditem lassat neque sufficit equitaturo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 1:2)
Christianus vero, quantum interpretatio est, de unctione deducitur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 5:3)
] vel unctiones Graecas sudatorias vendo vel alias malacas, crapularias;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 353)

SEARCH

MENU NAVIGATION