라틴어 문장 검색

Gladiatores quoque ars tuetur, ira denudat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:1)
Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 13:1)
" Ignominiam iudicat gladiator cum inferiore componi et scit eum sine gloria vinci, qui sine periculo vincitur.
(세네카, De Providentia, book 1 25:1)
Gladiatores, ut ait Cicero, invisos habemus, si omni modo vitam impetrare cupiunt;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 100:4)
hoc in histrionibus, in gladiatoribus, in oratoribus de quibus modo aliquid fama promisit, in omnibus denique rebus uidemus accidere:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 1:5)
In gladiatoribus quoque condicio dura uictoris est cum moriente pugnantis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.10)
gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod inpulit tantum trahunt, sed quod occurrit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.14)
Hoc maximo dolore Rex comotus precepit gladiatoribus morti eum confestim tradere et caput eius ante presentiam suam portari.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:62)
Et ambulaverunt sex ad liberandum eum de manibus gladiatorum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 3. Reginae prima historia: Lavator 2:5)
Epistulam tuam nobis Marcellinus togatus exhibuit, homo peritus virque amicorum, quae primoribus verbis salutatione libata reliquo sui tractu, qui quidem grandis est, patroni tui Petronii Maximi imperatoris laudes habebat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 1:1)
togatorum illic perorantum peritiam consulere perrexit, pro victoria computaturus, si se intellexerit iure superari, modo ne sibi suisque desidiae vitio perperam cavisse culpetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Leontio salutem 2:3)
feres, quod te maesti populusque patresque, ceu notus caderes tristi gladiator harena, ingemuere mori;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus11)
"tu carus Latio memorque gentis carmen fortior exseris togatum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam15)
Gladiator in arena consilium capit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H3)
Cervus ille in gladiatoris sanguine iacuit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION